monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 52, 8
Docente te in Ecclesia, non clamor populi, sed gemitus suscitetur. Lacrymae auditorum, laudes tuae sint. Sermo Presbyteri, Scripturarum lectione conditus sit. Nolo te declamatorem esse et rabulam garrulumque sine ratione, sed mysteriorum peritum, et sacramentorum Dei tui eruditissimum. Verba volvere, et celeritate dicendi apud imperitum vulgus admirationem sui facere, indoctorum hominum est. Attrita frons interpretatur saepe quod nescit: et cum aliis persuaserit, sibi quoque usurpat scientiam. Praeceptor quondam meus Gregorius Nazianzenus, rogatus a me ut exponeret, quid sibi vellet in Luca sabbatum δευτερόπρωτον, id est, secundo primum , eleganter lusit, docebo te, inquiens, super hac re in Ecclesia: in qua mihi omni populo acclamante, cogeris invitus scire quod nescis. Aut certe si solus tacueris, solus ab omnibus stultitiae condemnaberis. Nihil tam facile, quam vilem plebeculam et indoctam concionem, linguae volubilitate decipere. quae quidquid non intelligit, plus miratur. M. Tullius (in quem pulcherrimum illud elogium est: 'Demosthenes tibi praeripuit, ne esses primus Orator:' tu illi, ne solus) in oratione pro Quinto Gallio, quid de favore vulgi, et de imperitis concionatoribus loquatur, attende, ne his fraudibus ludaris. Loquor enim, quae sum ipse nuper expertus. Unus quidam Poeta nominatus homo, perlitteratus, cuius sunt illa colloquia Poetarum ac Philosophorum, cum facit Euripidem et Menandrum inter se, et alio loco Socratem atque Epicurum disserentes, quorum aetates non annis, sed saeculis scimus esse disiunctas, quantos is plausus et clamores movet? Multos enim condiscipulos habet in theatro, qui simul litteras non didicerunt.